«
Greek Textus Receptus (1550/1894)
TR GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Intellectus Ethan Ezrahitæ.
[No book] [2]Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
[No book] [3]Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.
[No book] [4]Disposui testamentum electis meis; juravi David, servo meo:
[No book] [5]usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
[No book] [6]Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
[No book] [7]Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei?
[No book] [8]Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
[No book] [9]Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
[No book] [10]Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
[No book] [11]Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
[No book] [12]Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
[No book] [13]aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
[No book] [14]Tuum brachium cum potentia; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
[No book] [15]Justitia et judicium præparatio sedis tuæ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
[No book] [16]Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
[No book] [17]et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur.
[No book] [18]Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
[No book] [19]Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
[No book] [20]Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
[No book] [21]Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
[No book] [22]Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
[No book] [23]Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
[No book] [24]Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
[No book] [25]Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
[No book] [26]Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
[No book] [27]Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
[No book] [28]Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
[No book] [29]In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
[No book] [30]Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
[No book] [31]Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
[No book] [32]si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
[No book] [33]visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
[No book] [34]misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.
[No book] [35]Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
[No book] [36]Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
[No book] [37]Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
[No book] [38]et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
[No book] [39]Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
[No book] [40]Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
[No book] [41]Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
[No book] [42]Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
[No book] [43]Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus.
[No book] [44]Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
[No book] [45]Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
[No book] [46]Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
[No book] [47]Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
[No book] [48]Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
[No book] [49]Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
[No book] [50]Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
[No book] [51]Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
[No book] [52]quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
[No book] [53]Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat !
Author: Stephanus (1550), with variants of Scrivener (1894)
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top