«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Cornelius Tacitus
Tacitus
[1]Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. [No book]
[2]Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus. [No book]
[3]Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum. [No book]
[4]Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte; [No book]
[5]quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt. [No book]
[6]Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. [No book]
[7]Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. [No book]
[8]Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. [No book]
[9]Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; [No book]
[10]dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. [No book]
[11]Quis novit potestatem iræ tuæ, [No book]
[12]et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. [No book]
[13]Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. [No book]
[14]Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. [No book]
[15]Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. [No book]
[16]Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. [No book]
[17]Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top