|
[1]Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: |
[No book] |
[2]neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. |
[No book] |
[3]Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. |
[No book] |
[4]Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, |
[No book] |
[5]non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, |
[No book] |
[6]quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: |
[No book] |
[7]ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. |
[No book] |
[8]Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. |
[No book] |
[9]Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. |
[No book] |
[10]Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: |
[No book] |
[11]sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. |
[No book] |
[12]Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. |
[No book] |
[13]Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. |
[No book] |
[14]Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. |
[No book] |
[15]Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. |
[No book] |