[1]Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum; [2]quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. [3]Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. [4]Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. [5]Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. [6]Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor. [7]Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. [8]Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. [9]In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. [10]Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. [11]Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. [12]Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. [13]Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum. [14]Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. [15]Justitia enim perpetua est, et immortalis. [16]Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top