«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Barnabas
EpiBar
[1]Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. [No book]
[2]Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: [No book]
[3]ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. [No book]
[4]Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. [No book]
[5]Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. [No book]
[6]Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. [No book]
[7]Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem. [No book]
[8]In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo. [No book]
[9]Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. [No book]
[10]Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos. [No book]
[11]In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio. [No book]
[12]Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. [No book]
[13]Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. [No book]
[14]Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. [No book]
[15]Sed tuam manum effugere impossibile est. [No book]
[16]Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. [No book]
[17]Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum. [No book]
[18]Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. [No book]
[19]Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret. [No book]
[20]Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. [No book]
[21]Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. [No book]
[22]Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans; [No book]
[23]hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. [No book]
[24]Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. [No book]
[25]Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant; [No book]
[26]ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. [No book]
[27]Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, [No book]
[28]ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. [No book]
[29]Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top