[1]Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. [2]Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. [3]Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. [4]Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. [5]Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. [6]Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. [7]Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. [8]Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. [9]Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. [10]Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. [11]Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. [12]Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. [13]Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, [14]aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. [15]Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. [16]Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; [17]una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, [18]aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore. [19]Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. [20]Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top