|
[1]Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
[2]Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
[3]Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
[4]Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israël:
[5]Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
[6]Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
[7]In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus:
[8]Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
[9]Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia ejus.
[10]Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
[11]Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
[12]Recordamini mirabilium ejus quæ fecit: signorum illius, et judiciorum oris ejus,
[13]semen Israël servi ejus; filii Jacob electi ejus.
[14]Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
[15]Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis, quem præcepit in mille generationes,
[16]quem pepigit cum Abraham: et juramenti illius cum Isaac.
[17]Et constituit illud Jacob in præceptum: et Israël in pactum sempiternum,
[18]dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ,
[19]cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
[20]Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
[21]Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
[22]Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
[23]Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare ejus,
[24]narrate in gentibus gloriam ejus: in cunctis populis mirabilia ejus.
[25]Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
[26]Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
[27]Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
[28]Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
[29]Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
[30]Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
[31]Lætentur cæli, et exultet terra; et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
[32]Tonet mare, et plenitudo ejus: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
[33]Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
[34]Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus.
[35]Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
[36]Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
[37]Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
[38]Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.
[39]Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
[40]ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
[41]Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
[42]Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
[43]Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.
|