[1]Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. [2]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [3]Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, [4]qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. [5]Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. [6]Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: [7]ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. [8]Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. [9]Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: [10]qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, [11]adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. [12]Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. [13]Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, [14]sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. [15]Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: [16]et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. [17]Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? [18]Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. [19]Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. [20]Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. [21]Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: [22]qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. [23]Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: [24]non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top