[1]Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,
[2]et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
[3]Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
[4]Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
[5]Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
[6]Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis.
[7]In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
[8]Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
[9]Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
[10]Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
[11]Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti.
[12]Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
[13]Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
[14]Tonabit de cælo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.
[15]Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
[16]Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
[17]Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
[18]Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
[19]Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
[20]Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
[21]Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
[22]Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
[23]Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et præcepta ejus non amovi a me.
[24]Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
[25]Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
[26]Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
[27]Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
[28]Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
[29]Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
[30]In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
[31]Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
[32]Quis est Deus præter Dominum: et quis fortis præter Deum nostrum?
[33]Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
[34]Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;
[35]docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
[36]Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
[37]Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
[38]Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos.
[39]Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
[40]Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
[41]Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos.
[42]Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
[43]Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
[44]Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
[45]Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
[46]Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
[47]Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
[48]Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
[49]Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
[50]Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo:
[51]magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
|