«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. [No book]
[2]Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. [No book]
[3]Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. [No book]
[4]Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. [No book]
[5]Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. [No book]
[6]Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. [No book]
[7]Et ecce angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. [No book]
[8]Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. [No book]
[9]Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. [No book]
[10]Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. [No book]
[11]Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. [No book]
[12]Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. [No book]
[13]Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. [No book]
[14]Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. [No book]
[15]At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. [No book]
[16]Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. [No book]
[17]Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. [No book]
[18]Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. [No book]
[19]Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. [No book]
[20]Erat autem iratus Tyriis et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. [No book]
[21]Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. [No book]
[22]Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. [No book]
[23]Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. [No book]
[24]Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. [No book]
[25]Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top