[1]Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. [2]Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. [3]Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. [4]Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. [5]Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. [6]Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: [7]constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. [8]Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. [9]Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top