[1]Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.[2]Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.[3]Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.[4]Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis.[5]Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.[6]Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:[7]constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.[8]Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.[9]Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.