[1]Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:[2]vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.[3]Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.[4]Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.[5]Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.[6]Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?[7]Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.[8]Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?[9]Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.[10]Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.[11]Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.