|
|
| [1]Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
[1]ויהי דבר יהוה אלי לאמר |
| [2]Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est. |
[2]בן אדם בתוך בית המרי אתה ישב אשר עינים להם לראות ולא ראו אזנים להם לשמע ולא שמעו־כי בית מרי הם |
| [3]Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: |
[3]ואתה בן אדם עשה לך כלי גולה וגלה יומם לעיניהם וגלית ממקומך אל מקום אחר לעיניהם־אולי יראו כי בית מרי המה |
| [4]et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. |
[4]והוצאת כליך ככלי גולה יומם־לעיניהם ואתה תצא בערב לעיניהם כמוצאי גולה |
| [5]Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum: |
[5]לעיניהם חתר לך בקיר והוצאת בו |
| [6]in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. |
[6]לעיניהם על כתף תשא בעלטה תוציא־פניך תכסה ולא תראה את הארץ כי מופת נתתיך לבית ישראל |
| [7]Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. |
[7]ואעש כן כאשר צויתי כלי הוצאתי ככלי גולה יומם ובערב חתרתי לי בקיר ביד בעלטה הוצאתי על כתף נשאתי לעיניהם |
| [8]Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: |
[8]ויהי דבר יהוה אלי בבקר לאמר |
| [9]Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? |
[9]בן אדם הלא אמרו אליך בית ישראל בית המרי מה אתה עשה |
| [10]Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. |
[10]אמר אליהם כה אמר אדני יהוה הנשיא המשא הזה בירושלם וכל בית ישראל אשר המה בתוכם |
| [11]Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. |
[11]אמר אני מופתכם כאשר עשיתי כן יעשה להם־בגולה בשבי ילכו |
| [12]Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculo terram: |
[12]והנשיא אשר בתוכם אל כתף ישא בעלטה ויצא־בקיר יחתרו להוציא בו פניו יכסה־יען אשר לא יראה לעין הוא את הארץ |
| [13]et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. |
[13]ופרשתי את רשתי עליו ונתפש במצודתי והבאתי אתו בבלה ארץ כשדים ואותה לא יראה ושם ימות |
| [14]Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. |
[14]וכל אשר סביבתיו עזרה וכל אגפיו אזרה לכל רוח וחרב אריק אחריהם |
| [15]Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. |
[15]וידעו כי אני יהוה בהפיצי אותם בגוים וזריתי אותם בארצות |
| [16]Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. |
[16]והותרתי מהם אנשי מספר מחרב מרעב ומדבר־למען יספרו את כל תועבותיהם בגוים אשר באו שם וידעו כי אני יהוה |
| [17]Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
[17]ויהי דבר יהוה אלי לאמר |
| [18]Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. |
[18]בן אדם לחמך ברעש תאכל ומימיך ברגזה ובדאגה תשתה |
| [19]Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. |
[19]ואמרת אל עם הארץ כה אמר אדני יהוה ליושבי ירושלם אל אדמת ישראל לחמם בדאגה יאכלו ומימיהם בשממון ישתו־למען תשם ארצה ממלאה מחמס כל הישבים בה |
| [20]Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus. |
[20]והערים הנושבות תחרבנה והארץ שממה תהיה וידעתם כי אני יהוה |
| [21]Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
[21]ויהי דבר יהוה אלי לאמר |
| [22]Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? |
[22]בן אדם מה המשל הזה לכם על אדמת ישראל לאמר יארכו הימים ואבד כל חזון |
| [23]Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. |
[23]לכן אמר אליהם כה אמר אדני יהוה השבתי את המשל הזה ולא ימשלו אתו עוד בישראל כי אם דבר אליהם קרבו הימים ודבר כל חזון |
| [24]Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël, |
[24]כי לא יהיה עוד כל חזון שוא־ומקסם חלק בתוך בית ישראל |
| [25]quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. |
[25]כי אני יהוה אדבר את אשר אדבר דבר ויעשה־לא תמשך עוד כי בימיכם בית המרי אדבר דבר ועשיתיו נאם אדני יהוה |
| [26]Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
[26]ויהי דבר יהוה אלי לאמר |
| [27]Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat. |
[27]בן אדם הנה בית ישראל אמרים החזון אשר הוא חזה לימים רבים ולעתים רחוקות הוא נבא |
| [28]Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. |
[28]לכן אמר אליהם כה אמר אדני יהוה לא תמשך עוד כל דברי־אשר אדבר דבר ויעשה נאם אדני יהוה |