[1]Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. [2]Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. [3]Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. [4]Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? [5]nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. [6]Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. [7]Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. [8]Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. [9]Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. [10]Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? [11]Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: [12]alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. [13]Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. [14]Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, [15]et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. [16]Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. [17]Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: [18]concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top