[1]Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. [2]Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? [3]At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. [4]Deditque illi Balam in conjugium: quæ, [5]ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. [6]Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. [7]Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, [8]pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. [9]Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. [10]Qua post conceptum edente filium, [11]dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. [12]Peperit quoque Zelpha alterum. [13]Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. [14]Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. [15]Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. [16]Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. [17]Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, [18]et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. [19]Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, [20]et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. [21]Post quem peperit filiam, nomine Dinam. [22]Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. [23]Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. [24]Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. [25]Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. [26]Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. [27]Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: [28]constitue mercedem tuam quam dem tibi. [29]At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. [30]Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. [31]Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. [32]Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. [33]Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. [34]Dixitque Laban: Cratum habeo quod petis. [35]Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. [36]Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. [37]Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. [38]Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. [39]Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. [40]Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. [41]Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: [42]quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. [43]Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top