[1]Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
[2]Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
[3]Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
[4]Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
[5]Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
[6]Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
[7]Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
[8]Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
[9]Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
[10]et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
[11]Fueruntque Eliphaz filii: Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
[12]Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
[13]Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
[14]Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
[15]Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
[16]dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
[17]Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
[18]Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
[19]Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
[20]Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
[21]et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
[22]Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
[23]Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
[24]Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
[25]habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
[26]Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
[27]Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
[28]Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.
[29]Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
[30]dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
[31]Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi:
[32]Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
[33]Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
[34]Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
[35]Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
[36]Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
[37]Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
[38]Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
[39]Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
[40]Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
[41]dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
[42]dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
[43]dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
|