Hebrews
Heb
1
[1]Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: [2]novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: [3]qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: [4]tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. [5]Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? [6]Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. [7]Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. [8]Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. [9]Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. [10]Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. [11]Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: [12]et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. [13]Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? [14]Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top