«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. [No book]
[2]Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo. [No book]
[3]Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi? [No book]
[4]Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat. [No book]
[5]Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. [No book]
[6]Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: [No book]
[7]et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ. [No book]
[8]Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. [No book]
[9]Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. [No book]
[10]Et factum est: in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. [No book]
[11]Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. [No book]
[12]Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. [No book]
[13]Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? [No book]
[14]omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. [No book]
[15]Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. [No book]
[16]Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. [No book]
[17]Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. [No book]
[18]Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis. [No book]
[19]Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus. [No book]
[20]Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top