[1]Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. [2]Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. [3]Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? [4]At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. [5]Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? [6]Et non poterant ad hæc respondere illi. [7]Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: [8]Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. [9]Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. [10]Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: [11]quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. [12]Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; [13]sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: [14]et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. [15]Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. [16]At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. [17]Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. [18]Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. [19]Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. [20]Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. [21]Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. [22]Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. [23]Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. [24]Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. [25]Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: [26]Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. [27]Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. [28]Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, [29]ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, [30]dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare? [31]Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? [32]Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. [33]Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [34]Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? [35]Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top