[1]Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. [2]Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. [3]Et ait ad illos parabolam istam dicens: [4]Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? [5]Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: [6]et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. [7]Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. [8]Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? [9]Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. [10]Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. [11]Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: [12]et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. [13]Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. [14]Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. [15]Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. [16]Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. [17]In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! [18]surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: [19]jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. [20]Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. [21]Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. [22]Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: [23]et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: [24]quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. [25]Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: [26]et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. [27]Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. [28]Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. [29]At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. [30]Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. [31]At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: [32]epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top