|
[1]Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
[2]Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
[3]Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
[4]Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
[5]Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
[6]Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
[7]Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
[8]Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
[9]Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
[10]Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
[11]Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
[12]Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
[13]Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
[14]Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
[15]et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
[16]Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
[17]et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[18]Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
[19]Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:
[20]et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[21]Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
[22]Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
[23]Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
[24]dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
[25]Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
[26]Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
[27]Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
[28]Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
[29]Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
[30]Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
[31]Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
[32]Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
[33]et erat omnis civitas congregata ad januam.
[34]Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
[35]Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
[36]Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
[37]Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
[38]Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
[39]Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
[40]Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
[41]Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
[42]Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43]Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
[44]et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
[45]At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
|