Mark
Mar
16
   
[1]Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. [2]Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. [3]Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? [4]Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. [5]Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. [6]Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. [7]Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. [8]At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. [9]Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. [10]Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. [11]Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. [12]Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: [13]et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. [14]Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. [15]Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. [16]Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. [17]Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: [18]serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. [19]Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. [20]Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top