|
[1]Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
[2]et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
[3]Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
[4]Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
[5]Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
[6]et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
[7]Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
[8]Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
[9]Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
[10]Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
[11]Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
[12]ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
[13]Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
[14]Qui seminat, verbum seminat.
[15]Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
[16]Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
[17]et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
[18]Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
[19]et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
[20]Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
[21]Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
[22]Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
[23]Si quis habet aures audiendi, audiat.
[24]Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
[25]Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
[26]Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
[27]et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
[28]Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
[29]Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis.
[30]Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
[31]Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
[32]et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
[33]Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
[34]sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
[35]Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
[36]Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
[37]Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
[38]Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
[39]Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
[40]Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
|