Nahum
Nah
1
[1]Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi. [2]Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. [3]Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. [4]Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. [5]Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo. [6]Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. [7]Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. [8]Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. [9]Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio, [10]quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena. [11]Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. [12]Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra. [13]Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. [14]Et præcipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. [15]Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top