|
[1]Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
[2]Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
[3]Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
[4]Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
[5]Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.
[6]Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.
[7]Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
[8]Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.
[9]Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio,
[10]quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.
[11]Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
[12]Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
[13]Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
[14]Et præcipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
[15]Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
|