|
[1]Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
[2]Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
[3]Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
[4]Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
[5]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[6]Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
[7]et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
[8]et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
[9]Dabisque dono Levitas
[10]Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
[11]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[12]Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.
[13]Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
[14]Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
[15]Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
[16]Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
[17]et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
[18]Filii Gerson: Lebni et Semei.
[19]Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
[20]Filii Merari: Moholi et Musi.
[21]De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:
[22]quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
[23]Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
[24]sub principe Eliasaph filio Laël.
[25]Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
[26]ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
[27]Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
[28]Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
[29]et castrametabuntur ad meridianam plagam.
[30]Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
[31]et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
[32]Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
[33]At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
[34]omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
[35]Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
[36]Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent:
[37]columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
[38]Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
[39]Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
[40]Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
[41]Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
[42]Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:
[43]et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
[44]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[45]Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
[46]In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
[47]accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):
[48]dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
[49]Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
[50]pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii:
[51]et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
|