Numbers
Num
36
   
[1]Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: [2]Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: [3]quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. [4]Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. [5]Respondit Moyses filiis Israël et, Domino præcipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. [6]Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus: [7]ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: [8]et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis, [9]nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant [10]ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum: [11]et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui [12]de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. [13]Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top