|
[1]Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
[2]ad sciendam sapientiam et disciplinam;
[3]ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
[4]ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
[5]Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
[6]Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
[7]Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
[8]Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
[9]ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
[10]Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
[11]Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
[12]deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
[13]omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis;
[14]sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
[15]fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
[16]pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
[17]Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
[18]Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
[19]Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
[20]Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
[21]in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
[22]Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
[23]convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
[24]Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
[25]despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
[26]Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
[27]Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia;
[28]tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
[29]eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
[30]nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
[31]Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
[32]Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
[33]Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
|