[1]Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. [2]Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. [3]Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. [4]Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. [5]Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. [6]Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. [7]Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. [8]Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. [9]Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top