[1]Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. [2]Ex Sion species decoris ejus: [3]Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. [4]Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. [5]Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. [6]Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. [7]Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum. [8]Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. [9]Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; [10]quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. [11]Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est. [12]Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus. [13]Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? [14]Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. [15]Et invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me. [16]Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? [17]Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. [18]Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. [19]Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. [20]Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. [21]Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. [22]Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat. [23]Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top