[1]Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. [2]Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? [3]Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. [4]Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. [5]Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ. [6]Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. [7]Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. [8]Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top