[1]An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
[2]Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
[3]Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
[4]Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
[5]Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
[6]Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
[7]Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
[8]Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
[9]Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
[10]Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
[11]Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
[12]Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
[13]Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
[14]Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
[15]Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
[16]Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
[17]Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
[18]Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
[19]Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
[20]Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
[21]Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:
[22]condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
[23]video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
[24]Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
[25]gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
|