[1]Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
[2]quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
[3]Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
[4]qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
[5]quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
[6]Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:
[7]neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
[8]id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
[9]Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
[10]Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
[11]Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
[12]non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
[13]sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
[14]Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
[15]Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.
[16]Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
[17]Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
[18]Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
[19]Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
[20]O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
[21]an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
[22]Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
[23]ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
[24]Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
[25]sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
[26]Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
[27]Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
[28]Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
[29]et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
[30]Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
[31]Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
[32]Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
[33]sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
|