[1]Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. [2]Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. [3]Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. [4]In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. [5]In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. [6]Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. [7]Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. [8]Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. [9]Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? [10]Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. [11]Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. [12]Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. [13]Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. [14]Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: [15]quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. [16]Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. [17]Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. [18]Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. [19]Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. [20]Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. [21]Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. [22]Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. [23]Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. [24]In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. [25]Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. [26]Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. [27]Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. [28]Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. [29]Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. [30]Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. [31]Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. [32]Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? [33]Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. [34]Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top