[1]Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. [2]Quis sufficit enarrare opera illius? [3]quis enim investigabit magnalia ejus? [4]virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? [5]Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. [6]Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. [7]Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? [8]Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. [9]Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. [10]Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. [11]Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. [12]Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. [13]Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. [14]Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. [15]Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. [16]Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. [17]Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. [18]Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. [19]Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. [20]Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. [21]Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. [22]Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. [23]Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. [24]Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. [25]Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. [26]A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. [27]Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. [28]Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. [29]Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia. [30]Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. [31]Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. [32]Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. [33]Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top