[1]Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. [2]Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, [3]et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? [4]Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. [5]Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. [6]Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. [7]Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. [8]In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. [9]Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. [10]Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. [11]Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. [12]Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. [13]Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter: [14]et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. [15]Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob. [16]Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. [17]Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. [18]Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis: [19]ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. [20]Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. [21]Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. [22]Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: [23]et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem. [24]Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. [25]Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? [26]Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. [27]Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: [28]et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. [29]Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. [30]Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. [31]Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. [32]Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: [33]primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. [34]Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur: [35]non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: [36]derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. [37]Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. [38]Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top