[1]Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. [2]Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. [3]Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. [4]Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. [5]Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: [6]et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. [7]Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: [8]sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: [9]et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. [10]Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. [11]Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. [12]Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. [13]Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. [14]Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. [15]Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. [16]Super scutum potentis et super lanceam [17]adversus inimicum tuum pugnabit. [18]Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. [19]Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. [20]Repromissorem fugit peccator et immundus. [21]Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. [22]Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. [23]Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. [24]Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. [25]Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. [26]Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. [27]Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. [28]Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. [29]Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. [30]Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. [31]Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: [32]transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. [33]Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. [34]Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top