|
[1]Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
[2]maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.
[3]Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas !
[4]Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.
[5]An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
[6]Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
[7]Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:
[8]ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
[9]et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
[10]Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.
[11]Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
[12]ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.
[13]Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
[14]ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:
[15]et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
[16]Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
[17]In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta,
[18]et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
[19]Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
[20]Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
[21]et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
[22]et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
[23]Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
|