|
[1]Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
[2]Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
[3]Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.
[4]Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.
[5]Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
[6]Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
[7]Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti?
[8]Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
[9]Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
[10]Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?
[11]Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam.
[12]Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
[13]Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
[14]Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
[15]Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
[16]Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
[17]Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos.
[18]Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
[19]Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
[20]Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
[21]Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
[22]Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
|