[1]Adam, Seth, Enos,
[2]Cainan, Malaleel, Jared,
[3]Henoch, Mathusale, Lamech,
[4]Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
[5]Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
[6]Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
[7]Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
[8]Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
[9]Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
[10]Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
[11]Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
[12]Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
[13]Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
[14]et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
[15]Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
[16]Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
[17]Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
[18]Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
[19]Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
[20]Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
[21]Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
[22]Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
[23]et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.
[24]Sem, Arphaxad, Sale,
[25]Heber, Phaleg, Ragau,
[26]Serug, Nachor, Thare,
[27]Abram, iste est Abraham.
[28]Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
[29]Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
[30]et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
[31]Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.
[32]Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
[33]Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi, filii Ceturæ.
[34]Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
[35]Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
[36]Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
[37]Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
[38]Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
[39]Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
[40]Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.
[41]Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
[42]Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.
[43]Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël: Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.
[44]Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
[45]Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
[46]Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.
[47]Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
[48]Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
[49]Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
[50]Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
[51]Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
[52]dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
[53]dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
[54]dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
|