«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch the Prophet (1883)
1Eno(Lau)
[1]Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. [No book]
[2]Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. [No book]
[3]Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. [No book]
[4]Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. [No book]
[5]Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. [No book]
[6]Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. [No book]
[7]Quod cum vidissent viri Israël, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. [No book]
[8]Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboë. [No book]
[9]Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: [No book]
[10]arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. [No book]
[11]Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul, [No book]
[12]consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. [No book]
[13]Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, [No book]
[14]nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Richard Laurence (1883)
Source: sacred-texts.com
Top