|
[1]Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. |
[No book] |
[2]Et ait Nathan ad David: Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. |
[No book] |
[3]Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: |
[No book] |
[4]Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. |
[No book] |
[5]Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israël, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio |
[No book] |
[6]manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? |
[No book] |
[7]Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël. |
[No book] |
[8]Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. |
[No book] |
[9]Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, |
[No book] |
[10]ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. |
[No book] |
[11]Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. |
[No book] |
[12]Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. |
[No book] |
[13]Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. |
[No book] |
[14]Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. |
[No book] |
[15]Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. |
[No book] |
[16]Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? |
[No book] |
[17]sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. |
[No book] |
[18]Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? |
[No book] |
[19]Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. |
[No book] |
[20]Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris. |
[No book] |
[21]Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus, ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? |
[No book] |
[22]Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. |
[No book] |
[23]Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. |
[No book] |
[24]Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. |
[No book] |
[25]Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. |
[No book] |
[26]Nunc ergo Domine, tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. |
[No book] |
[27]Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. |
[No book] |