|
[1]Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, |
[No book] |
[2]Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. |
[No book] |
[3]Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. |
[No book] |
[4]Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. |
[No book] |
[5]Filii autem Phares: Hesron et Hamul. |
[No book] |
[6]Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. |
[No book] |
[7]Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. |
[No book] |
[8]Filii Ethan: Azarias. |
[No book] |
[9]Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. |
[No book] |
[10]Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. |
[No book] |
[11]Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. |
[No book] |
[12]Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. |
[No book] |
[13]Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, |
[No book] |
[14]quartum Nathanaël, quintum Raddai, |
[No book] |
[15]sextum Asom, septimum David. |
[No book] |
[16]Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres. |
[No book] |
[17]Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. |
[No book] |
[18]Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. |
[No book] |
[19]Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. |
[No book] |
[20]Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. |
[No book] |
[21]Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. |
[No book] |
[22]Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. |
[No book] |
[23]Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti, filii Machir patris Galaad. |
[No book] |
[24]Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. |
[No book] |
[25]Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. |
[No book] |
[26]Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. |
[No book] |
[27]Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. |
[No book] |
[28]Onam autem habuit filios Semei, et Jada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur. |
[No book] |
[29]Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid. |
[No book] |
[30]Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. |
[No book] |
[31]Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. |
[No book] |
[32]Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. |
[No book] |
[33]Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. |
[No book] |
[34]Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. |
[No book] |
[35]Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. |
[No book] |
[36]Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. |
[No book] |
[37]Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. |
[No book] |
[38]Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, |
[No book] |
[39]Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. |
[No book] |
[40]Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, |
[No book] |
[41]Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. |
[No book] |
[42]Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et filii Maresa patris Hebron. |
[No book] |
[43]Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. |
[No book] |
[44]Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. |
[No book] |
[45]Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. |
[No book] |
[46]Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. |
[No book] |
[47]Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. |
[No book] |
[48]Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. |
[No book] |
[49]Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. |
[No book] |
[50]Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. |
[No book] |
[51]Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. |
[No book] |
[52]Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. |
[No book] |
[53]Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. |
[No book] |
[54]Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai. |
[No book] |
[55]Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. |
[No book] |