«
Patriarchal Greek NT (1904)
Patr
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
[No book] [2]Dixitque David ad Joab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
[No book] [3]Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
[No book] [4]Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem,
[No book] [5]deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
[No book] [6]Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exequeretur regis imperium.
[No book] [7]Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël.
[No book] [8]Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
[No book] [9]Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens:
[No book] [10]Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
[No book] [11]Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris:
[No book] [12]aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angleum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
[No book] [13]Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
[No book] [14]Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
[No book] [15]Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.
[No book] [16]Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse, quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
[No book] [17]Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi; ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
[No book] [18]Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi.
[No book] [19]Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
[No book] [20]Porro Ornan cum suspexisset, et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
[No book] [21]Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
[No book] [22]Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
[No book] [23]Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo.
[No book] [24]Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
[No book] [25]Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
[No book] [26]Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
[No book] [27]Præcepitque Dominus angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
[No book] [28]Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas.
[No book] [29]Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
[No book] [30]Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
Author: Ecumenical Patriarchate of Constantinople
Source: www.hagiascriptura.com
Source: unbound.biola.edu
Top