[1]Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. [2]De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. [3]Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. [4]Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: [5]omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. [6]Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. [7]Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. [8]Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. [9]Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filii ejus, et fratribus ejus duodecim. [10]Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. [11]Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. [12]Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [13]Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. [14]Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. [15]Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [16]Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [17]Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [18]Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. [19]Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [20]Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. [21]Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [22]Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. [23]Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [24]Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. [25]Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. [26]Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. [27]Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. [28]Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. [29]Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. [30]Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. [31]Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top