|
[1]Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. |
[No book] |
[2]Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, |
[No book] |
[3]Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. |
[No book] |
[4]Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, |
[No book] |
[5]Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. |
[No book] |
[6]Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. |
[No book] |
[7]Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. |
[No book] |
[8]Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. |
[No book] |
[9]Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. |
[No book] |
[10]De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), |
[No book] |
[11]Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. |
[No book] |
[12]Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. |
[No book] |
[13]Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. |
[No book] |
[14]Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. |
[No book] |
[15]Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium. |
[No book] |
[16]Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. |
[No book] |
[17]Ad orentem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. |
[No book] |
[18]In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. |
[No book] |
[19]Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. |
[No book] |
[20]Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. |
[No book] |
[21]Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. |
[No book] |
[22]Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. |
[No book] |
[23]Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. |
[No book] |
[24]Subaël autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris. |
[No book] |
[25]Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. |
[No book] |
[26]Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, |
[No book] |
[27]de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. |
[No book] |
[28]Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. |
[No book] |
[29]Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. |
[No book] |
[30]Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. |
[No book] |
[31]Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, |
[No book] |
[32]fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis. |
[No book] |