«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. [No book]
[2]Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, [No book]
[3]Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. [No book]
[4]Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, [No book]
[5]Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. [No book]
[6]Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. [No book]
[7]Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. [No book]
[8]Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. [No book]
[9]Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. [No book]
[10]De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), [No book]
[11]Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. [No book]
[12]Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. [No book]
[13]Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. [No book]
[14]Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. [No book]
[15]Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium. [No book]
[16]Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. [No book]
[17]Ad orentem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. [No book]
[18]In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. [No book]
[19]Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. [No book]
[20]Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. [No book]
[21]Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. [No book]
[22]Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. [No book]
[23]Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. [No book]
[24]Subaël autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris. [No book]
[25]Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. [No book]
[26]Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, [No book]
[27]de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. [No book]
[28]Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. [No book]
[29]Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. [No book]
[30]Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. [No book]
[31]Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, [No book]
[32]fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top