[1]David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
[2]tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
[3]quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
[4]Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
[5]Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel,
[6]Jebaar quoque et Elisama,
[7]et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
[8]necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
[9]omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
[10]Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
[11]pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
[12]et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
[13]procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
[14]Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
[15]Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum.
[16]De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
[17]Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel,
[18]Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
[19]De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
[20]Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
[21]Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
[22]Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
[23]Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
[24]Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
|