«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
King James Version with Samaritan Pentateuch
KJV(SP)
[1]Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. [No book]
[2]Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) [No book]
[3]Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. [No book]
[4]Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, [No book]
[5]Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, [No book]
[6]Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princips in tribu Ruben. [No book]
[7]Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. [No book]
[8]Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. [No book]
[9]Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. [No book]
[10]In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quæ respicit ad orientem Galaad. [No book]
[11]Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: [No book]
[12]Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem, et Saphat in Basan. [No book]
[13]Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. [No book]
[14]Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. [No book]
[15]Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis. [No book]
[16]Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. [No book]
[17]Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. [No book]
[18]Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. [No book]
[19]Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab [No book]
[20]præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. [No book]
[21]Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. [No book]
[22]Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. [No book]
[23]Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. [No book]
[24]Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. [No book]
[25]Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. [No book]
[26]Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. [No book]
Source: unbound.biola.edu
See information...
Top